monumenta.ch > Victricius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 10, 6
Claret igitur in reliquiis perfectionem membrorum esse, quia inest in spiritali sacratione consortium. Qualis enim coelestis, tales et coelestes. Si divisas esse reliquias diceremus a spiritu, merito omnis viscerum nexus et soliditas quaereretur. At vero cum unitam advertamus esse substantiam, ab re est, totum in toto perquirere. Iniuria unitatis est, maioris inquisitio potestatis. Oculorum est ista deceptio.